|
|
 |
 |
 |
 |
Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » p. 457
IV.
Principium magiae est considerare ordinem influxus
seu scalam entium, qua Deum in Deos, Deos in astra, astra
in daemonas, daemones in elementa, elementa in mixta
aliquid immittere comperimus etc.
Distingue de influxu. Influxus est duplex: essentialis et acci- dentalis; et hic intrinsecus et extrinsecus: primus influxus largitur
esse, secundus vero modum essendi seu essendi perfectionem. Et
hîc notandum quod in hoc ordine alligata sunt superiora inferio- ribus, ut propitiantia, protegentia, moventia; alligata inferiora
superioribus, ut obsequentia, obedientia. Item distinguendum est
de ascensu et descensu istius scalae. Est vero duplex: contem- plativus quo res cognoscuntur, et activus quo res fiunt. Et hoc
fieri est duplex: principale quo videlicet etiam sunt, et acciden- tale quo fiunt accommodata nobis seu applicata.
Distingue item circa progressum lucis et tenebrarum, quae
sunt in scala. Lux enim et tenebrae sumuntur dupliciter: uno pacto
significant substantialiter, tunc lux significat actum, formam , te- nebrae significant potentiam et materiam; vel accidentaliter, et
tunc lux significat potentiam activam et perfectivam specierum,
tenebrae vero potentiam passivam et perfectibilem subiectorum.
V.
Iuxta tres praedictos magiae gradus tres mundi intel- liguntur etc.
Hîc distinguendum est de mundo secundum significationem
communem, propriam et propriissimam. Primo modo mundus idem
est quod universum, et hoc pacto est unus tantum, ut universitas
|
 |
|
 |