La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » p. 475



Privilegium enim naturae, quo quaedam plantae ab ignibus
caelestibus sunt immunes, etiam in individuis quarundam specierum
animalium, ut in certis hominibus et bestiis, comperiuntur. Proinde
serpentum morsus, qui mire festinanter homines generaliter inte-
rimunt, quidam populi integri * * * ut de Psyllis recitat ,
quorum infantes cum aspidibus ludebant, a quibus plurimi Roma-
norum exercitus repente perempti fuerunt, quod sane est a com-
plexione illius gentis; et inter nostros etiam compe-
riuntur familiae, quae absque alia arte vel industria eodem sunt
donatae privilegio, et alios propria saliva curare possunt. Adde
quod et hic habitus potest innovari seu noviter ingenitari, quan-
doquidem et Romani assuescebant uti veneno et maxime cicuta,
quo minus illius propinatione laederentur. Et referunt
ita nutrivisse puellam et adolevisse, ut vel osculo potuisset homi-
nem ad interitum adigere, quam cum ad inimicum do-
num misisset, ipse ea vel eminus visa negotium percepit, quam
cum iussisset ad ignem accedere, repente crepuit. Et in proëmio
libri Physicorum dicit consuetudinem esse maximam
causam, ut quae sunt venena non tantum vertantur in antidota, sed
etiam in nutrimentum.


XXXII.


Non mediocriter errant qui rationem maioris et mi-
noris penetrabilitatis referunt ad angustiam meatuum ac
pororum, quandoquidem a potentissimis et his, quae pene-
trativissima videntur, interdum actiones proveniunt et
actus penetrationum in ea quae sunt duriora et spissiora
facilius quam rariora.