|
|
 |
 |
 |
 |
Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » p. 478
Experimentum ex phalangio. Ratio sumitur ex attactu sensus
et spiritus, qui ita per illud venenum est in intemperiem adactus,
ut ad eandem per talem harmoniam possit ad contemperamentum
revocari. Ex cura vero spiritus sequitur corporis cura non solum
in hoc, verum etiam in aliis evidentissimis; multi enim morbi con- trahuntur ex opinione seu phantasia, et per contrariam opinionem
et phantasiam, seu illius opinionis abactionem, curantur.
XXXIX.
Furor etiam <et> mania, quae sunt in fanaticis et ener- gumenis, et ratione et experimento comprobatur cantu et
harmonia curari.
Experimentum est in , quem cum arriperet spiritus ma- lus, citharam pulsante convalescebat .
Ratio est quia musica exhilarat et vel inducit impres- sionem seu spiritum exuscitat, qui sunt contrarii spiritibus, qui
ex melancholia seu atra bile proficiscuntur vel in eodem humore
consistunt et incubant, qui referuntur ad .
Notandum non quamlibet harmoniam cuilibet esse aptam,
sed certos cuique numeros esse definitos; potest enim esse quae- dam quae omnes vinciat, quaedam quae plures, quaedam quae
pauciores, neque semper sub specie ..... sed sub aliqua alia .......
incantato primo, manifesta vero alicui quod est in ipso; unde qui- dam per verba auribus insusurrata et non intellecta ab incantato
spiritus eiiciunt et immittunt.
|
 |
|
 |