|
|
 |
 |
 |
 |
Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » p. 479
XL.
Non solum genera incantationis physicae et mathe- maticae, sed etiam logicae, potentiam habent ad vincien- dum corpus, non solum spiritum.
Patet in incantatione, quae est per artem rhetoricam, quae
vincit animos per se primo et immediate, vincit etiam corpora
mediate et consequenter, sicut ex ira, indignatione, timore et aliis
huiusmodi affectibus, qui sicut proprii viventibus propter animam
ad perniciem usque corporis invalescunt. Vincula vero corporis
intelligimus omne genus, quo ipsum certa affectuum passione ita
obligatur, ut aliqua eius actio laedatur seu impediatur, hoc autem
est devinctum esse; unde aegritudinem inducere est ligare, cura- tionem vero, solvere; unde et in vulgus modus loquendi inolevit,
ut dicantur curati soluti, liberati ab infirmitate, quod significat
esse extra vincula quibus detinebantur.
XLI.
Visum etiam vincire seu per visum spiritum obligari ,
inculcari, alterari et consequenter corporis et compositi
totius immutationes notabiles ingenerari non dubitamus,
neque sapiens quispiam dubitare debet .
Probatur per exempla articulo 41o allata, et satis compertum
est ut quaedam species visibiles horrorem, abominationem, odium,
amorem, laetitiam, maestitiam et indignationem cum universi
videntis alteratione commoveant. Alteratio igitur in corpus se-
|
 |
|
 |