|
|
 |
 |
 |
 |
Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » p. 481
XLIII.
Quae potentiam cognoscitivam afficiunt, omnia opor- tet per ostium phantasiae animo se insinuare ; nihil enim
est in ratione quod aliquo pacto non fuerit in sensu, et
nihil a sensu pertransit in rationem quod per phantasiam
non deferatur; unde illa sententia 'nihil est in intellectu
quod prius non fuerit in sensu' .
Intelligitur originaliter, occasionaliter, fundamentaliter;
omnino enim secundum rem seu realiter et specifice aliae sunt
species in sensu, aliae in intellectu; sensibiles enim species, ut co- lores, sapores etc. et soni, neque per se neque per accidens sunt in
intellectu seu ratione, et ideo per istas principaliter non vincitur
ratio seu opinio. Unde bene dixit et sensum
non fallere neque falli ; omnis enim falsitas est sub actu affirma- tionis et negationis, sensus vero non affirmat neque negat, sed
solum species praesentatas excipit. Videre aurichalcum oculi est
realiter, hoc est secundum speciem externam, item phantasiae se- cundum speciem internam (ut phantasia significat potentiam ap- prehensivam et retentivam specierum; alioqui enim proprie non
ipsius est definire, sed imaginationis); iudicare vero aurichalcum
esse aurum vel esse aurichalcum ipsum secundum actum affirma- tionis, hoc est opus intimioris potentiae. Satis autem naturaliter
sensus est verus et phantasia est vera, si vere sentiat, si vere
apprehendat et teneat speciem obiectam.
XLIV.
Neque sensus externus, neque sensus communis inter- nus, neque phantasia fallitur aut fallit.
|
 |
|
 |