La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Mopsus - antroponimo » De magia [TV] p. 421



virtute mediantis aëris atque compressi tenacissime orifi-
cio agglutinantur et vice versa exuguntur, ut ex eorum
poris eliciatur spiritus ad instaurandum seu refovendum
quod fuerat abstractum a loco seu spacio.
Est et alia attractionis species insensibilis, qua magnes
trahit ferrum, cuius rationem non possumus referre ad
vacuum vel huiusmodi, sed tantum ad effluxionem partium
ab universis corporibus seu atomorum
. Evenit enim ut ubi
atomi unius generis ad atomos similis vel affinis congenei,
vel genitabilis speciei, pervenerint mutuoque occurrerint,
tunc accendatur appetitus
et appulsus unius corporis ad
alterum, ut subinde totum quod fuerit devictum ad poten-
tius totum moveatur; ad quod enim omnes partes appul-
sum habent, et totum appellere necesse est. Hoc sensibiliter
elucescit in lampadibus accensis, quarum si proxima infe-
rior extinguatur, per ipsius fumum seu spiritus illos ef-
fluentes (qui in proxima sunt dispositione, ut sint flammei
vel pabulum ignis) flamma descendet tanquam rapta deor-
sum ad accendendam inferiorem facem. Ita etiam videtur
in facis flammulis, quae ne perimantur absumpto humore
in proprio subiecto, manifeste adnituntur ad materiam
proxime dispositam, nempe ad locum maioris flammae, rectâ
vel per transversum transcendendo vel progrediendo, pro-
ficiscuntur. Ita accidit devictis partibus ferri, quae ad ma-
gnetem quaquaversum discurrunt, per aliud genus virtutis
seu qualitatis attractae (neque etenim omnis operatio in
rebus naturalibus et huiusmodi mixtis ad qualitates dun-
taxat activas et passivas est referenda), licet interdum