La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Rhadamanthus - antroponimo » Mediterraneum, Mare - toponimo terrestre » De magia [TV] p. 422



concurrant etiam necessario, non tamen principaliter. Quod
vero per effluxum partium, qui fit ab huiusmodi subiectis,
haec attractio proveniat, illud indicat, quod magnes per-
frictus et ambra paleam trahendo et ferrum tanto amplius
roborantur; calor enim ille maiorem partium effluxum
inducit, in cuius virtute est poros aperire et corpus ra-
refacere
.
Manifestum hinc est quoque simile iudicium quo modo
suo rhabarbarum trahit choleram ab extremitatibus seu a
partibus circumferentialibus animalis ad intestina, quando
sufficientis fuerit virtutis, non inquam tantae ut quampri-
mum a natura expellatur antequam operetur, nec tam
remisse, ut moveat tantum humorem et non attrahat. Quod
etiam in magnete et similibus virtus et efficacia attractiva
non sit a qualitate passiva vel activa, secundum vulgatum
genus actionis vel passionis, veluti reperitur in quatuor ele-
mentorum formis, signum est quod et ipsum ferrum, quod
fuerit a magnete contactum, imbuit vim eandem trahendi
aliud ferrum
. Quod si esset a qualitate elementari, non ac-
cideret hoc; calor enim et frigus accidentaliter advenien-
tia subiectis cum ipsius calefacientis absentia evanescunt.
Oportet igitur ad effluxum partium hoc referre, quae a
magnete effluentes in ferrum influxere, spiritalis substantia.
Aliam rationem horum effectuum vel verisimilem difficile
est effingere, et hac perspecta, quae undique sibi constat,
varias chymaeras et somnia, quibus alii huius attractionis
causas sunt commenti, facile est examinare.