La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Borista - antroponimo » De magia [TV] p. 423



Ad idem iudicium refertur atque causam, quod adamas
dicitur impedire hanc attractionem
, similiter et varia va-
rias alias, quae propria effluente virtute quadam nata sunt,
hebetare alienam virtutem, sicut et alia quaedam intendere
et acuere, ut fertur adamanta magnanimitatem animo de-
ferentis inprimere.
(XXIII.)
De attractione vero magnetis a polo, non fa-
cile est causam adducere, si non verum est illud quod
aiunt, ad illam regionem montes similis speciei reperiri
quamplurimos et magnos, quod tamen est difficilis per-
suasionis. Esto enim illud: quaeritur, quare ad omnem
distantiam talis attractio fiat. Neque enim hic loquimur
de attractione magnetis non activa sed passiva; num vero
magnes magnetem trahat, hoc nondum sum expertus
. Ta-
les quoque montes si sunt et ad tantam distantiam vir-
tutem habent, certe si a zona torrida trahunt acum vel
tropicis, a nostris regionibus deberent trahere homines
armatos; sed hoc omnino ludicrum videtur. Mitte quod
magnes trahit ferrum, quando nihil intermediat praeter
aërem, atque per lineam rectam, modo a regionibus no-
stris ad illas partes, ubi sunt montes et scopuli magnetis,
ultra mare septentrionale, magnus terrae tumor intercedit.
Traheret ergo magnes ferrum vel (si ratione similitudinis
traheret) magnetem, si magnete nostra existente in A,
montes essent in D; modo in B vel in C necessario repe-
riuntur, ita ut manifeste intercedat tum magna distantia