La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Rhadamanthus - antroponimo » Mediterraneum, Mare - toponimo terrestre » De magia [TV] p. 425



videre licet in hac ratione dicta de heliotropio, sed in nar-
cissi flore, croco et innumerabilibus aliis. Haec ergo, tan-
quam inimica soli atque calori, tuto dicemus ad partes
adversas illis atque maxime oppositas converti seque pro-
ripere.


Epilogus motorum quibus aliqua moventur.


Localiter ergo moveri pluribus invenimus rationibus
accidere: primo ad vitae consistentiam et conservationem,
quae est per motum (virtute enim animae et spiritus nativi
res in suo loco circulariter moventur
, ut supra dictum est);
secundo per fugam contrarii; tertio per adsectationem
convenientis seu boni; quarto per expulsionem seu extru-
sionem a pellente contrario; quinto per violentam attrac-
tionem etiam contrarii indigentis seu appetentis ipsam
materiam convertibilem in se ipsum; sexto per animalem
electionem concurrentem cum consensu naturalis potentiae;
ultimo per violentiam, quae arte vel quoque studio naturae
vires impedit et retorquet alio, vel etiam ipsius naturae,
quae dum fortis est in una parte ad aliquid movendum,
naturam alterius mobilis minoris virtutis impedit et re-
tundit, ut fere ubique accidit; a naturali enim fluxu aquae
unius occurrente fluxus alterius impeditur, ut accidit in