La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Malcuth - antroponimo » Basilius - antroponimo » De magia [TV] p. 426



fluminibus ad Oceanum mare defluentibus, quae a maris
fluxu patiuntur ut per multa milliaria versus fontes suos et
ipsa refluant.


De vinculis spirituum.


Supra dictum est spiritus alios crassiorem, alios subti-
liorem incolere materiam, alios in compositis, alios in sim-
plicioribus corporibus consistere, alios sensibilia, alios in-
sensibilia
; unde operationes animae aliis sunt promptiores,
aliis difficiliores, aliis hebetatae, aliis aptatae, aliis ablatae.
Alii item secundum genus unum, alii secundum aliud genus
potentius operantur; unde hominibus datae sunt quaedam
operationes et actus et voluptates quibus privantur dae-
mones, et e contra. Illis autem promptior est penetratio
circa corpora et immissio cogitationum, quandoquidem
usque adeo sensibus internis impressiones quasdam obtru-
dunt, ut ea quae ipsi suggerunt, per nosmet ipsos excogi-
tare videamur interdum. Proportionaliter enim videtur se
habere eorum informatio, atque analogia quaedam est, ad
hoc quod quispiam velit sensum aliquem exuscitare et loco
distantiore, opus est clamore, ut per auditum ad sensum
internum conceptiones alicuius perducantur, propinquo
ergo clamore non est opus sed submissiore voce, proximo
sufficit auribus insusurrare; daemoni vero ne auribus ipsis
quidem opus est, neque voce, neque susurru, sed sensum
ipsum internum ita penetrat, ut dictum est
. Sic immittunt
somnia non solum et faciunt voces exaudiri et quaecunque