La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Rhadamanthus - antroponimo » Mediterraneum, Mare - toponimo terrestre » De magia [TV] p. 427


videri, sed etiam vigilantibus certas cogitationes, quas ab
alio vix esse cognoscantur, interdum per aenigmata, in-
terdum expressioribus sensibus veritatem inculcantes, in-
terdum fortasse decipientes
; atqui non omnibus omnia
licent, quandoquidem certa serie atque ordine peraguntur
universa.
Neque spiritibus seu daemonibus omnibus aeque omnia
constant atque licent et sunt perspecta; longe enim plures
species eorum esse comperimus, quam possint esse rerum
sensibilium. Unde et ex ipsis bruta quaedam sunt animalia
et sine ratione nocentia, ut multum degant infra humanam
sapientiam, hominibus tamen nocere possunt aeque atque
perniciosa animalia atque venena. Tale genus illud quod
appellat Marcus surdum et mutum
, hoc est sine ratione,
quod nullum cognoscit imperium, nullas minas, nullas
preces exaudit et percipit; et ideo impotentes protestaban-
tur se ad eos eiiciendos, sed aiebant illud genus per ieiu-
nium seu abstinentiam, et orationem seu mentis elevatio-
nem, et sensus energiam superari posse atque vinci. Et hoc
est physicum, quandoquidem crassi illius generis, veluti
pabulum et illecebrae, sunt humores crassioris et terre-
strioris melancholiae, quae per inediam extenuanda vel
per accommodata pharmaca prudenter depellenda medico
committuntur
.
Est et aliud genus timidum, suspiciosum, credulum,