La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Bellevilla - toponimo terrestre » Mnemosyne - antroponimo » De magia [TV] p. 428



quod voces exaudit et intelligit, inter possibile vero et im-
possibile, conveniens et inconveniens non distinguit, more
hominum somniantum et eorum quorum perturbata est
phantasia; et hoc genus minis ipsis mortis, carceris, ignis
et similium solet a corporibus fugari.
Sunt et alii prudentiores, quorum magis aërea est
substantia illa simplex, qui nullo cultu, nulla religione,
nullis orationibus moventur, sed haec omnia pro arbitrio
fingunt, et hominibus illudentes timorem, iram, religio-
nem et similia simulant, callent linguas et scientias, sed
nihil constanter asseverant, utpote genus invidiosum, quod
confusionem et dubia mentibus et sensibus hominum
immittant
.
Aethereum vero, purum lucidumque genus, omnes
conveniunt in eo quod sit omnino bonum et hominibus
probis amicum, nullis vero inimicum, sicut ex aëreis
alii aliis sunt amici, aliis vero inimici et infensi.
Aquei vero et terrestres aut inimici sunt aut non
amici, utpote minus rationales et propterea timidiores
, et
iuxta illud 'quem metuunt, oderunt' et libenter laedunt.
Ignei vero, qui proprius Dii appellantur et heroes, di-
cuntur Dei ministri, quos Cabalistae appellant Fissim,
Seraphim, Cherubim, de quibus dixit Psaltes propheta 'qui
facit angelos eius spiritus, et ministros eius flammam ignis'
;
unde recte colligunt Basilius et Origenes angelos non esse
omnino incorporeos, sed spiritales substantias, hoc est sub-
tilissimi corporis animalia, quos per ignes et flammas ignis
significat divina revelatio
.