La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Remus - antroponimo » De magia [TV] p. 400



nomine magorum nostrates non inscribunt, apud quos
pro indigna usurpatione magus male sonat, sed dicitur
non magia, sed prophetia. Ultimo sumitur magus et ma-
gia iuxta significationem indignam, ut inter istas non annu-
meretur neque adnumerata habeatur, ut magus sit malefi-
cus utcunque stultus, qui ex commercio cum cacodaemone
et pacto quodam pro facultate ad laedendum vel iuvandum
est informatus; et iuxta hanc rationem sonat non apud
sapientes vel ipsos quidem grammaticos, sed a quibusdam
usurpatur nomen magi bardocucullis, qualis fuit ille
qui fecit librum De malleo maleficarum, et ita hodie
usurpatur ab omnibus huius generis scriptoribus, ut legere
licet apud postillas, catechismos ignorantum et somnian-
tium presbyterorum.
Nomen ergo magi quando usurpatur, aut cum distinc-
tione est capiendum antequam definiatur, aut si absolute
sumitur, tunc iuxta praeceptum logicorum et specialiter
Aristotelis in V. Topicorum pro potissimo et nobilissimo
significatu est capiendum. A philosophis ut sumitur inter
philosophos, tunc magus significat hominem sapientem
cum virtute agendi. Stat tamen quod simpliciter prolatum
sumitur pro eo quod communi voce significatur, et tunc
alia communis vox est apud unum et aliud presbyterorum
genus, qui multum philosophantur de quodam cacodaemone
qui appellatur Diabolus, aliter iuxta communes mores di-
versarum gentium et credulitatis.
Hac praehabita distinctione generaliter magiam tri-
plicem accipimus: divinam, physicam et mathematicam
.
Primi et secundi generis magia est necessario de genere