La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Regomer - antroponimo » De magia [TV] p. 429



In omni ordine spirituum sunt praesides et principes,
pastores, duces, rectores, gradus, penes quos sapientiores
et potentiores imbecillioribus et rudioribus dominantur et
praecipiunt
; et haec imperia non sunt aeterna, neque ita
brevis consistentiae sicut humana, quandoquidem vitae il-
lorum sunt multis rationibus vitae nostrae incomparabi-
les, utpote facilius est animam conciliare sibi corpus
simplex, quam ex contrariis compositum, quale nostrum;
illorum corpora facillime passibilia esse facile defendunt,
quemadmodum passibile est aër, aqua magis quam compo-
sita quaedam corpora. Porro eadem facilitate reficiuntur,
sicut aër discissus facillime reintegratur, et partes aquae
coëunt postquam fuerint penetratae
; et non est ludicrum
et poeticum figmentum quod Virgilius Aeneam stricto gla-
dio permeantem loca umbrarum eas perterruisse asserit
.
Alii spiritus humana, alii aliorum animalium incolunt
corpora, alii plantas, alii lapides et mineralia
, et omnino
nihil est spiritu destitutum et intellectu
, et nusquam spiri-
tus aeternam sedem sibi destinatam comparavit, sed fluc-
tuat materia de uno in alium spiritum et naturam seu
compositionem, fluctuat spiritus de una in aliam materiam;
et hoc est alteratio, mutatio, passio et tandem corruptio,
nempe partium certarum et a certis partibus segregatio
et cum certis compositio; nam mors aliud non est praeter-
quam dissolutio. Atqui neque spiritus ullus neque corpus