|
|
|
|
|
Behemot - antroponimo » Rhegima - antroponimo » De magia [TV] p. 429
In omni ordine spirituum sunt praesides et principes,
pastores, duces, rectores, gradus, penes quos sapientiores
et potentiores imbecillioribus et rudioribus dominantur et
praecipiunt ; et haec imperia non sunt aeterna, neque ita
brevis consistentiae sicut humana, quandoquidem vitae il- lorum sunt multis rationibus vitae nostrae incomparabi- les, utpote facilius est animam conciliare sibi corpus
simplex, quam ex contrariis compositum, quale nostrum;
illorum corpora facillime passibilia esse facile defendunt,
quemadmodum passibile est aër, aqua magis quam compo- sita quaedam corpora. Porro eadem facilitate reficiuntur,
sicut aër discissus facillime reintegratur, et partes aquae
coëunt postquam fuerint penetratae ; et non est ludicrum
et poeticum figmentum quod Virgilius
Aeneam stricto gla- dio permeantem loca umbrarum eas perterruisse asserit .
Alii spiritus humana, alii aliorum animalium incolunt
corpora, alii plantas, alii lapides et mineralia , et omnino
nihil est spiritu destitutum et intellectu , et nusquam spiri- tus aeternam sedem sibi destinatam comparavit, sed fluc- tuat materia de uno in alium spiritum et naturam seu
compositionem, fluctuat spiritus de una in aliam materiam;
et hoc est alteratio, mutatio, passio et tandem corruptio,
nempe partium certarum et a certis partibus segregatio
et cum certis compositio; nam mors aliud non est praeter- quam dissolutio. Atqui neque spiritus ullus neque corpus
|
|
|
|