La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Bellevilla - toponimo terrestre » Mnemosyne - antroponimo » De magia [TV] p. 430



ullum interit, sed complexionum tantum et actuum mutatio
est continua.
Iuxta autem varios actus, qui a compositione varia
proficiscuntur, varii sunt amores et odia, quandoquidem
universa, sicut dictum est, in praesenti esse consistere
cupiunt, quandoquidem alius status et novi esse aut nihil
intelligunt aut ambigunt; ideo generale quoddam vincu-
lum est amoris reciproce animae ad proprium corpus et
(modo suo) proprii corporis ad animam
. Hinc pendet ex
diversitate naturarum et appulsuum vinculorum, quibus
tum spiritus tum corpora obligantur, diversitas, de quibus
mox erit disserendum, postquam de analogia spirituum et
compositorum definierimus.


De analogia spirituum.


Porphyrius, Plotinus et alii Platonici ita spiritibus
corpora distribuunt, ut purissimi et optimi, qui etiam
Deorum nomine inscribantur, sint igneae substantiae quo-
ad corpus, eamque simplicissimam esse et purissimam; hi
vero, qui aliis constant elementis crassioribus, non sine
subtilioris elementi participatione consistunt, ut aërei
habeant aërem cum igne commixtum, aquei cum igne
aërem, terrestres cum igne aërem et aquam
. Invisibiles
vero substantiae sunt propter corporis eorum tenuitatem
.
Porro terrestres et aquei ad libitum concreto et inspissato
vapore interdum visibiles redduntur, et in regionibus pu-
rioribus aëre sereniore et tranquilliore etiam apparent. Et