La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Rhadamanthus - antroponimo » Mediterraneum, Mare - toponimo terrestre » De magia [TV] p. 431



mihi contigit eos vidisse ad montes Liberi et Lauri, nec
mihi soli, sed frequenter apparent incolis loci illius,
quibus interdum sunt (mediocriter tamen) infensi, bestias
abducentes et occultantes, quas iterum post aliquot dies
reducant ad propria stabula. In aurifodinis et aliis subter-
raneis locis, ut in montibus Gebennae, satis est vulgatum
et compertum frequentissime occurrere fossoribus, quibus
interdum sint tum molesti, tum adiutores, tum significa-
tores casuum. Ad hoc genus referuntur hi, quos circa Nolam
ad templum Porti in loco solitario, et etiam sub quadam
rupe ad radices montis Cicadum, quod fuit olim coemete-
rium pestiferatorum, et ipse et multi expertus sum et
experiuntur nocturnis illac temporibus praetereundo mul-
tis lapidibus impetitus, qui minimo intervallo plurimi a
capite et aliis corporis partibus magno cum impetu dissi-
lientes importune insectando ad non mediocre intervallum,
nunquam tamen laesionem ullam corporis intulerunt tum
mihi tum aliis omnibus qui idem testificantur. De his
Psellus in libro De daemonibus meminit, appellans
eos lucifugos, iactores lapidum, quorum tamen iactus
sint inanes
.
Esse daemones subterraneos non solum sensus, expe-
rientia et ratio, sed etiam et divina quaedam authoritas
confirmat apud sapientissimum et multae philosophiae ac
profundissimae librum Iobi. Ille maledicens diei in qua na-
tus est, his verbis utitur, ubi ait 'pereat dies in qua natus
sum'
etc., ubi post paucas sententias infert 'quare misero