La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Balah - antroponimo » De magia [TV] p. 432


data est lux, et vita his qui in amaritudine animae sunt?'
'cur egressus ex utero non statim perii?' , 'aut sicut aborti-
vum absconditur, non substiti?'
, 'nunc enim dormiens sile-
rem, et in somno irrequiescerem cum regibus et principi-
bus terrae, qui aedificant sibi solitudines et replent domos
suas argento'
; quibus vero ex ore ipsius Iobi prolatis verbis
nihil expressius ad propositum.
Sic etiam, ut supra dictum est, alii spiritus aliis cor-
poribus sunt inclusi, certo quodam ordine et iustitia gradus
istos distribuente, et Origenes, Pythagoras et Platonici
homines inter daemones annumerant, hosque non bonos,
sed qui boni fieri possint atque peiores, unde ad meliorem
vitam disponantur atque deteriorem
. Quapropter vitam
istam tum theologi christiani tum et meliores philosopho-
rum sectae viam quandam atque transitum, peregrinatio-
nem atque militiam appellant
. Simile iudicium de aliis
generibus consistentiae. Porro in optima harum ad quam
cum devenerit anima seu spiritus, in ea intelligitur diutis-
sime perseverare; et hoc est quod a principio dicebamus,
omnem substantiam spiritalem reduci ad unum, omnem
materialem ad tria, animam esse unum, suum Deum, et
primam mentem esse unam supra omnia, animam universi
esse unam.
Ad haec valde verisimile est morbos omnes esse malos
daemones, unde et cantu et prece et contemplatione et
animae extasi depelluntur, et contrariis provocantur. Neque
est negandum hominibus certis esse quosdam spiritus do-