La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Bellevilla - toponimo terrestre » Mnemosyne - antroponimo » De magia [TV] p. 433


minatores, quorum virtute certae morborum species dissi-
pentur
, ut aiunt de Cyro et aliis Persarum regibus, qui
tactu pollicis lienosos curabant. Vulgatum atque satis com-
pertum est idem in Galliarum regibus, qui pollicis tactu
scrophulas curant; idem saliva dicitur efficere posse septi-
mus ex eodem parente natus absque femina mediante
.
Daemones proinde esse corporeos et iuxta varia atque
diversa corporum genera varios atque diversos, illud ar-
gumento est, quod affectus habent, libidines, iras, zelum,
similia affectibus humanis et compositorum animalium
crassioris sensibilisque materiae
; ab his enim inventa sunt
sacrificia et caedes animalium, quorum apparatu et fumo
summopere delectari protestati sunt; et istos oportet esse
complexionis valde affinis nostrae, e quibus [sunt] alii ad
alias gentes et nationes sunt affecti, caeteras omnes de-
testantes et abominantes. Horum alii sunt nominati, famosi
et potentiores, alii vero magis plebeii, quos Romani
patellares Deos appellabant
, nempe quibus non essent
definita sacrificia et oblationes. Talia vero fercula non est
credibile illis tam necessaria esse quam iocunda (possunt
enim sibi ipsi per se quae sunt necessaria comparare), ta-
men haec ad eorum luxum sunt superinventa, quae sine
hominum administratione sibi minime adcompararent;
etsi enim multa melius quam nos novere, non tamen aeque
ac nos multa movere et alterare possunt per se spiritualio-
ris et nobilioris et mitioris complexionis. Sunt qui magis