La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Remus - antroponimo » De magia [TV] p. 401



bonorum et optimorum, tertii vero generis et bona est et
mala, prout magi eadem bene et male utuntur. Quamvis
in multis operationibus atque praecipuis haec tria genera
concurrant, malitia tamen, idololatria, scelus et idolatriae
crimen in tertio genere reperitur, ubi contingit errare et
decipi, et per quod secundum genus per se bonum ad ma-
lum usum convertitur. Hic mathematicum genus non de-
nominatur a speciebus mathematices communiter dictae,
ut Geometriae, Arithmetices, Astronomiae, Optices, Mu-
sices etc., sed ab horum similitudine et cognatione; habet
enim similitudinem cum Geometria propter figuras et cha-
racterismum, cum Musica propter incantationem, cum
Arithmetica propter numeros, vices, cum Astronomia prop-
ter tempora et motus, cum Optica propter fascinia, et
universaliter cum universo Mathematices genere, propter
hoc quod vel mediat inter operationem divinam vel natura-
lem, vel participat de utraque, vel deficit ab utraque, sicut
quaedam media sunt propter utriusque extremi participa-
tionem, quaedam vero propter utriusque exclusionem, se-
cundum quem modum non tantum media dici potest,
quantum tertium quoddam genus, non tantum inter utrum-
que, quantum extra utrumque. Ex dictis autem speciebus
manifestum est quomodo divina, quomodo physica, quo-
modo alia ab his species est.
(IV th.)
Ut autem ad particularia modo deveniamus,
habent magi pro axiomate, in omni opere ante oculos
habendum, influere Deum in Deos, Deos in (corpora caele-
stia seu)
astra, quae sunt corporea numina, astra in dae-