La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Walsingame, Francesco - antroponimo » De magia [TV] p. 434



fumigiis delectantur, quibus thure, croco, musco, ambra
et odoriferis floribus olim adsistere sufficiebant.
Nobilioris et eminentioris conditionis illi perhibentur,
quibus hymni, cantus atque musicalia instrumenta arrident.
Super horum conditionem est Deorum conditio, quo-
rum natura

'non est indiga nostri, nec bene pro meritis ca-
pitur neque tangitur ira'
; male enim affici a nobis atque
bene eorum est, quae aliquo pacto a nobis requirere et
accipere possunt ut melius et iucundius habeant; id vero
in felicissimo statu constitutis minime convenire videtur.
In fine illud est firmiter asserendum et mente tenen-
dum, quod spiritu, anima, numine, Deo seu divinitate
omnia sunt plena, et intellectus et anima ubique totus et
tota est, sed non ubique facit omnia. Hoc insinuavit poeta
ex dogmate Pythagorico:


Principio caelum et terras camposque liquentes
Lucentemque globum Lunae Titaniaque astra
Spiritus intus alit, totamque infusa per artus
Mens agitat molem, et totus se corpore miscet.

Hinc hominum pecudumque genus vitaeque volantum
Et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus.


Idem dicit sensus sacrorum arcanorum ab omni vulgo re-
ceptus, ut in Psalmo et in libro Sapientiae 'spiritus domini
replevit orbem terrarum et hoc quod continet omnia'
, et
alibi 'caelum et terram ego impleo'.