La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Balah - antroponimo » De magia [TV] p. 435



Differt autem corporea substantia ab huiusmodi sub-
stantia mentis, animae atque sublimis spiritus, quod uni-
versum corpus est totum in toto et universo, ipsa vero est
tota in qualibet parte, ubique videlicet totum quoddam

constituens et totius imaginem referens, ubi clarius, ubi
obscurius, ubi singularius, ubi multipliciter, ut eiusdem
ideae species atque lucis ab omnibus materiae particulis
tota refertur, sicut etiam tota a tota materia, quod sane
in magno speculo licet contemplari, quod unam unius rei
refert imaginem, idemque rursum in mille frusta contri-
tum ex omnibus partibus integrum nihilominus refert
imaginem. Sic etiam diversae aquae partes et hypostases,
avulsae a toto Amphitrite seu universali Oceano, diversa
recipiunt nomina et proprietates, quae omnes, in unum sub-
inde confluentes Oceanum, unum habent nomen et proprieta-
tem; ita si omnes spiritus et aėris partes in unum Oceanum
confluerent, unam animam efficerent, quae alioqui multae
sunt et innumerae. Hinc secundum primaevam consisten-
tiam unam philosophi dicunt materiam, unum spiritum,
unam lucem, unam animam, unum intellectum.
Iam ad multiplex spirituum vinculum referendum
convertamur, ubi omnis magiae doctrina continebitur.
(iuxta iii §)
Primum vinculum, quo spiritus alligantur, est
generale, quo metaphorice Triviae triceps Cerberus, ostiarius
inferni, alligatus fingitur
; est triplex facultas, quae requi-
ritur in vinciente seu mago: physica, mathematica et