|
|
|
|
|
Walsingame, Francesco - antroponimo » De magia [TV] p. 436
metaphysica. In prima est fundamentum, in secunda gra- dus, in tertia cacumen scalae: prima habet rationem
principiorum activorum et passivorum secundum genus;
secunda temporum, locorum et numerorum; tertia univer- salium principiorum et causarum. Hic est
funiculus tri- plex, qui difficile rumpitur .
(§ V) Secundum vinculum triplex est, quod requiritur
tum in operante, tum in operato, tum in eo circa quem est
operatio, et est fide seu credulitate constans , item invoca- tione, item amore et ardenti affectu cum activorum ad
passiva applicatione; animae enim est effective immutare
corpora seu compositum, corporis vero materialiter est im- mutare animam. Haec nisi accesserint seu adsint praesertim,
curando, movendo et agitando nihil fiet; unde fortunatissi- mus magus est cui multi credunt, multae est persuasionis.
(§ XI) III. vinculum, quod habetur efficiens, est numerus
principum, qui iuxta cardines universi quatuor distribuun- tur ad ea opera, quae a caelo perquiruntur et a natura.
Praeter hos pro effectibus voluntariis et extranaturalibus
sunt principes determinatum locum non habentes.
(§ XII) IV. vinculum est anima mundi seu spiritus uni- versi, qui omnia copulat unitque omnibus ; unde ab omnibus
datur aditus ad omnia, sicut dictum est in superioribus.
(§ XIII) V. vinculum sunt animae astrorum et principes
locorum, ventorum, elementorum .
(§ XIII) VI. Animae seu daemones praesidentes tempo- ribus, diebus, tempestatibus et ipsis elementis .
|
|
|
|