La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Bobus, Doctor - antroponimo » Maia - antroponimo » De magia [TV] p. 436



metaphysica. In prima est fundamentum, in secunda gra-
dus, in tertia cacumen scalae: prima habet rationem
principiorum activorum et passivorum secundum genus;
secunda temporum, locorum et numerorum; tertia univer-
salium principiorum et causarum. Hic est funiculus tri-
plex, qui difficile rumpitur
.
(§ V)
Secundum vinculum triplex est, quod requiritur
tum in operante, tum in operato, tum in eo circa quem est
operatio, et est fide seu credulitate constans, item invoca-
tione, item amore et ardenti affectu cum activorum ad
passiva applicatione; animae enim est effective immutare
corpora seu compositum, corporis vero materialiter est im-
mutare animam. Haec nisi accesserint seu adsint praesertim,
curando, movendo et agitando nihil fiet; unde fortunatissi-
mus magus est cui multi credunt, multae est persuasionis.
(§ XI)
III. vinculum, quod habetur efficiens, est numerus
principum, qui iuxta cardines universi quatuor distribuun-
tur ad ea opera, quae a caelo perquiruntur et a natura.
Praeter hos pro effectibus voluntariis et extranaturalibus
sunt principes determinatum locum non habentes.
(§ XII)
IV. vinculum est anima mundi seu spiritus uni-
versi, qui omnia copulat unitque omnibus
; unde ab omnibus
datur aditus ad omnia, sicut dictum est in superioribus.
(§ XIII)
V. vinculum sunt animae astrorum et principes
locorum, ventorum, elementorum
.
(§ XIII)
VI. Animae seu daemones praesidentes tempo-
ribus, diebus, tempestatibus et ipsis elementis
.