La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Mopsus - antroponimo » De magia [TV] p. 437



(§ XIV et XXV)
VII. Animae hominum tyrannorum, prin-
cipum et eorum qui aliqua celebritate insignes extiterunt,
unde in numina evasere
.
(§ XV)
VIII. Divina nomina et divinorum ordinum
nomina
.
(§ XVI)
IX. Characteres et sigilla.
(§ XVII)
X. Obtestationes, coniurationes, quae fiunt vir-
tute superiorum in inferiora, ut qui per bonos daemones
malos eiiciunt, alii per superiores, malos inferiores. Item
alliciuntur per sacrificia, holocausta, terrentur per minas,
provocantur per virtutes radiorum et influxuum
.
(§ XVIII)
XI. Per triplicis mundi virtutem: elementaris,
caelestis et intellectualis
.
(§ XIX)
XII. Dispositio petentis bona a bonis, castitas,
honestas, purgatio, abstinentia
.
(§ XX)
XIII. Item adiectio cultuum et rerum natura-
lium, in quibus latent spiritus hi qui analogiam habent
ad eos quorum opera perquiruntur.
(iuxta XXI §)
XIV. Rationes cultuum secundum eorum
differentias.
(§ XXII)
XV. Consecrationum vis ex parte conservantis,
ex parte orationis et ex parte ritus
.
(§ XXIII)
XVI. Feriarum, infastorum et fastorum dierum
et horarum cognitio
.
(§ XXIV et XXVII)
XVII. Religiosarum observationum,
quae consistant in puritate locorum, lotionibus, contacti-
bus, suspensionibus, indumentis, fumigiis, sacrificiis, iuxta
rerum et mediorum differentias
.
(§ XXVII)
XVIII. Applicatio activorum et passivorum,