La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Bobus, Doctor - antroponimo » Maia - antroponimo » De magia [TV] p. 438



ut elementorum primorum vel proximorum, subinde lapi-
dum, metallorum, plantarum et animalium iuxta conditio-
nes quatuordecim.
(§ XXVIII)
XIX. Annuli.
(§ XXIX)
XX. Artificia fascinationum.
Praeter haec generalia vincula sunt quae in septem-
decim articulis ex Alberti doctrina colliguntur, quorum
quaedam sunt relata, quaedam referenda supersunt.


De vinculis spirituum,
et primum de eo quod est ex triplici ratione agentis, materiae et applicationis.


(XXIV)
Ad hoc, ut actiones in rebus perficiantur, tria re-
quiruntur: potentia activa in agente, potentia passiva in
subiecto seu patiente seu dispositio, quae est aptitudo
quaedam vel non repugnantia seu impotentia resistendi
(quae omnia ad unum terminum reducuntur, nempe po-
tentiam materiae), et debita applicatio, quae est per cir-
cumstantias temporis, loci et reliquorum concurrentium;
omnia ut uno verbo dicam, ad agentem, materiam et ap-
plicationem. Ex defectu horum trium perpetuo impeditur
omnis actio, simpliciter loquendo, quandoquidem etiamsi
perfectus sit tibicen, per tibiae imperfectionem impeditur,
et applicatio unius ad alterum est inanis
. Itaque impoten-
tia materiae ponit impotentiam in efficiente et inconve-
nientiam in applicatione. Hoc est quod dicimus ex defectu
trium perpetuo impediri actionem, absolute loquendo; pro-
prie vero inspiciendo, potest defectus provenire rursum a