La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Balah - antroponimo » De magia [TV] p. 439


duobus tantum vel ab uno duntaxat, non autem ab uno
definite, sed sigillatim intelligendo de omnibus, ut cum
tibicen est perfectus et applicatio, tibia vero deficit, aut
cum tibicen et tibia, applicatio vero impeditur
. Ubi vero
tota ratio efficientiae consistit in applicatione, tunc prima
ratio concurrit cum tertia; efficiens enim nihil aliud est
interdum quam applicator, et efficere nihil aliud est quam
applicare.
(XXV. XXVI)
Non omne natum est pati ab omni, neque
agere in omne, sed, sicut dictum est in Physicis, passio
omnis est a contrario et actio omnis in contrario
, neque
semper, sed dispositum, unde vulgatum illud 'actiones acti-
vorum in patiente bene disposito'
. Hinc patet ratio qua
aqua aquae admiscetur et aqua per aquam contemperatur
propter similitudinem seu cognitionem seu symbolum, unde
postquam facta fuerit unio, nullo artificio altera ab altera
separatur, vinum vero purum seu merum facile recipitur
ab aqua et recipit aquam, ut fiat commixtio, sed quia
partes vini habent in se aliquid caloris et aëris et spiritus,
non omnimodum habent symbolum, et ideo secundum mi-
nima non admiscentur, sed secundum adeo notabilem mo-
lem distincte servantur in heterogeneo composito, ut certa
arte iterum possint segregari, sicut etiam accidit in aqua
maritima, quae certo modo sublimata dulcem aquam expri-
mit, item per vasa cerea colata; quod, si mixtio esset per-
fecta, non accideret. Oleum vero cum aqua nunquam admi-
scetur, quia partes olei quasi amatae invicem cohaerent et
agglutinantur, unde neque penetrant neque penetrantur