La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Melicus - antroponimo » Britannia - toponimo terrestre » De magia [TV] p. 440


a partibus aquae. Multum est ergo attendendum in condi-
tione partium attentanti admixtionem corporum cum cor-
poribus; neque etenim omnia omnibus sunt miscibilia
.
(XXVII)
Attendendum igitur est ad partium situm, com-
positionem et differentiam, quandoquidem totum toti per
unum latus penetrabile est, per alterum vero non; ita enim
est in omnibus, sicut patet in lapidibus et lignis et in ipsa
carne, quae sunt penetrabilia vel penetrabiliora per unam
partem seu latus quam per alteram, ut patet in effluxu
humorum pulsorum per longum fibrarum, quia facilius li-
gna scinduntur per longum; ab humore vero penetrantur
facilius per latum quam per longum, quandoquidem pori
inter fibras iniecti eo ordine fistulas seu meatus admittunt.
(XXVIII)
Non ergo tantum inspicienda est partium qua-
litas atque situs, sed etiam conditio formae totius; sunt
enim quaedam passiones aptae natae recipi ab uno subiecto
quae non recipiantur ab alio, sicut stupor a torpedine cau-
satur in manu piscatoris, non in reticulis
, et, ut ludere so-
lebat comicus quidam, ignes amoris torrent praecordia,
urunt cor, pectore existente crudo atque frigido.
(XXIX)
Item accidit in tonitruis, quae interdum liquefa-
ciunt ensem seu chalybem vagina nihilo alterata
; ita etiam
accidit mirum Neapoli in quadam nobili puella et pulcher-
rimae speciei, cuius tantummodo pilos circa vulvam com-
bussit; ita referunt, combusto ligno dolii, vinum relinquere
consistens seu congelatum forinsecus. Et pleraque huiusmodi