La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Walsingame, Francesco - antroponimo » De magia [TV] p. 441



eveniunt propter occultam rationem ultimam quae est in
atomis illiusmodi ignis, qui ita est activus in uno ne sit
activus in alio. Referunt etiam laurum ideo imperatorum
et poetarum insignia esse et aquilam, quia haec fulgure
nunquam attinguntur, tanquam ita Apollini et Iovi amica

atque principes atque poetae.
Quod attinet vero ad homines, quibus omnibus non
item accidit quod illi puellae, stat ratio in eo quod non
omnes sunt eiusdem complexionis et temperamenti
, et ean-
dem spiritus qualitatem admittunt; ut etiam in quibusdam
talis animus etiam existit, ut et pluvias impediant, impe-
rent ventis et aliis tempestatibus
. Ita etiam ad complexio-
nem quandam referenda sunt mira quae accidunt in cor-
poribus, ubi quaedam sunt ex privilegio totius speciei,
quaedam vero ex certa particularium praerogativa, propter
differentias innumerabiles quae sunt in illis.
In talibus ergo tum speciebus tum individuis con-
templantur magi ut virtutum effectus emendicent, et
providi imperatores non nobiles, amicos, commendatos
praeponunt exercitibus et militiae ministros asciscunt, sed
fortunatiores, eosque qui talia pericula consueverunt fortu-
natius evadere. Pariter a quibusdam plantis et mineralibus
per suspensionem et gestationem et aliusmodi applicatio-
nem existimant certas praerogativas virtutum sibi conci-