La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Bellevilla - toponimo terrestre » Mnemosyne - antroponimo » De magia [TV] p. 402


monas, qui sunt cultores et incolae astrorum, quorum unum
est tellus, daemones in elementa, elementa in mixta, mixta
in sensus, sensus in animum, animum in totum animal,
et hic est descensus scalae; mox ascendit animal per ani-
mum ad sensus, per sensus in mixta, per mixta in elementa,
per haec in daemones, per hos [in elementa, per haec] in
astra, per ipsa in Deos incorporeos seu aethereae substan-
tiae seu corporeitatis, per hos in animam mundi seu
spiritum universi, per hunc in contemplationem unius sim-
plicissimi optimi maximi incorporei, absoluti, sibi suffi-
cientis
. Sic a Deo est descensus per mundum ad animal,
animalis vero est ascensus per mundum ad Deum
; ille est
in cacumine scalae
, purus actus et activa potentia, lux
purissima, in scalae vero radice est materia, tenebrae,
pura potentia passiva, sic potens omnia fieri ex imis, sicut
ille potens omnia facere ex supernis
. Inter infimum et su-
premum gradum sunt species mediae, quarum superiores
magis participant lucem et actum et virtutem activam,
inferiores vero magis tenebras, potentiam et virtutem
passivam.
Unde omnis lux, quae est in inferioribus, cum ad ea
per superiora perveniat, eminentius est in superioribus;
omnes quoque tenebrae, quae sunt in superioribus, fortius
sunt in inferioribus
. Non aequa tamen ratio est atque effi-
cacia tenebrarum et lucis; lux enim diffunditur et pene-
trat usque ad ima et profunda tenebrarum, tenebrae vero
non ita purissimum lucis orbem attingunt: itaque lux
comprehendit tenebras, vincit et superat per infinitum,