La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Muleasses - antroponimo » De magia [TV] p. 442


liare quasi quodam mediante contactu, ut imperatores
laurea corona muniti a fulgure non formidant
.
(XXX)
Huc spectat quod quaedam certis animalibus sunt
venena, sicut generaliter homini cicuta, quae generaliter
capere est iocundissimum alimentum
, ut facile omnia ex ea
pinguefiant. Similiter in differentiis nutrimentorum, veneno-
rum et antidotorum pro variis speciebus est speculandum.
Unde non modicum principium est magiae et medicinae ad
distinguendum de differentiis complexionum et rationibus
morborum et sanitatis et principiis mutandorum habituum
seu dispositionum, vel eorundem servandorum, per appli-
cationem extrinsecorum. Novit etiam chymicus ut aqua
fortis agat in res duras, ut in ferrum, argentum, aes; in
aurum vero et plumbum minime; rursum quomodo vivum
argentum ocissime sorbeat oleum, quod ab auro omnino
repudiatur et abiicitur. Proinde verbenae semini vel succo
praesentanea potentia est ad frangendum lapidem in vesi-
ca, quae tamen carni et ossi et membranae et aliis corporis
partibus minime videtur esse violenta.
(XXXII)
Sunt qui horum rationes referant ad laxitatem
vel angustiam foraminum, quod quidem in quibusdam fa-
cile concesserim, sed in praecipuis et pluribus minime
verum est, sicut in enumeratis omnibus. Neque enim ratio
est, qua aqua fortis potius penetret unum quam alterum
propter maiorem laxitudinem foraminum; similiter et ver-
benae spiritus ille, qui adversatur calculo, non autem ossi-
bus et carni, quamvis magis laxatorum sint pororum. Et
quid dicet de adamante, quod quidem a subtilissimo corpo-