La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Balah - antroponimo » De magia [TV] p. 443


rum et penetrativissimo ignis spiritu non discinditur, quod
tamen ab hircino sanguine penetratur
?
(XXXI)
Manendum igitur est in ea generali ratione,
quod non omnia patiuntur ab omnibus, neque omnes af-
fectus secundum easdem differentias omnibus conveniunt;
et horum ratio ab ipsis effectibus et casibus est desumenda,
cum propria requiritur. Differentiis vero istis occultis seu
formis nomina non sunt imposita, neque sensibiles sunt ut
ad oculum vel tactum veniant, neque ratiocinabiles quae
ab oculorum et tactuum differentiis atque origine definite
eliciantur, ut de istis possimus dicere aliud quam quod
sint
; propter quid vero ne ipsis quidem daemonibus facile
esse disserere iudicamus, si nobiscum nostris verbis et
sensibus quae per nostra verba significantur velint definire.


Secundum vinculum ex voce et cantu.


(XXXIII)
Secunda vinculi ratio est a conformitate nume-
rorum ad numeros, mensurae ad mensuram, momenti ad
momentum; unde illi rhythmi atque cantus qui maximam
habere efficaciam perhibentur
. Proinde quidam magis affi-
ciuntur tragica quadam, quidam vero comica harmonia,
aliqui generaliter ad omnem sunt affecti, nonnulli sicut de
quodam barbaro imperatore recitant, qui musicis auditis
artificiosissime tractatis instrumentis malle inquit se equi
hinnitum audire; qui plane humana effigie indignus et
iniuria praeditus hoc ipso convincitur.
De cantu vero non tantum harmonico, sed sub gene-