La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Rhadamanthus - antroponimo » Mediterraneum, Mare - toponimo terrestre » De magia [TV] p. 444



raliore quadam significatione intelligimus, siquidem poten-
tissimae, quod quidam experti sunt, cantiones seu carmina
plus videntur habere dissonantiae quam consonantiae, et
fere talis erat anima illius semiferi hominis, qualem numeri
hinnitus equini facilius flectere potuissent; sicut etiam ad
oculorum sensibilem harmoniam quod spectat, aliis numeris
vincitur ad amorem equinus, aliis humanus, aliis caninus
animus, ut pro singularum specierum conditione variae
sunt pulchritudinis differentiae. Sicut ergo in proverbio
est de asino ad lyram
, non omnes cantus omnibus sunt
accommodi, et ut varias animas harmonici varii, ita etiam
varii magici varios spiritus devinciunt.
(XXXIV)
Haec autem vincula non solum hoc ipso sunt
tenacia, quod per auditum percipiuntur seu aditum nan-
ciscuntur in anima, sicut Marsi et Psylli vox potentissima
vox est in serpente
; verum etiam et occulto susurro etiam
ad rem vinciendam non perveniente, per analogiam spiritus
ad spiritum, vincientis ad vinciendum, effectus vinculorum
perficitur; neque etenim semper incantati incantantium vo-
ces excipiunt, vel exceptis sensibiliter afficiuntur et statim.
(XXXV)
Huc spectat quod numeri unius vocis vel aspectus
alterius vocis numeros confundunt et obtundunt; unde lupo,
quem cervarium vulgo appellant, quidam viso vocem amit-
tunt devincti eo spiritu, neque facile verba formare pos-
sunt
. Et referunt instrumentum ex agnina pelle cum typano