|
|
|
|
|
Mopsus - antroponimo » De magia [TV] p. 445
ex pelle lupina prorsus amittere sonum, quamlibet alioqui
sonorum et fortius ictibus impetitum , quandoquidem spi- ritus, qui aliqualis est in emortui pelle, potens est vincere
et compescere spiritum per eam participationem antipa- thiae et praedominii, quae erat in viventibus. Hoc quod
referunt an ita sit non sum expertus, tamen verisimilitu- dinem habet et rationem, quae tamen non omnino est a
ratione vitae ad vitam et speciei ad speciem, quandoqui- dem et asinus lupum timet nihilo fortasse minus quam
ovis, pariter et illius insidiis obnoxius, tympanum tamen
ex eius pelle confectum, aequis fortassis pulsibus tympa- num lupi nisi compescat, pro maiori tamen spissitudine
superabit.
(XXXVI) Huc etiam spectat de fidibus ex nervis ovium
et nervis lupinis nunquam consonantibus . Vulgatum quo- que est apud multos, quemadmodum duae citharae vel
lyrae aequaliter temperatae si fuerint, quarum altera pro- pior alteri pulsetur, harmonia unius in alterius chordas non
solum consonantes, sed et aequaliter motas commigrabit ; et
hoc valde rationabile est. Unde etiam accidit et voce qua- dam et gestu vel simili quadam specie animum unius affici
praesentia alterius, ut indissolubiles oriantur amicitiae.
Sunt quos visos temere odimus, sicut etiam sine causa ama- mus ; et hoc odium et amor interdum sunt reciproca, inter- dum vero non, quod accidit a praedominio quodam unius
in alterum secundum unam affectus speciem, quae impe- ditur ab alia affectus specie quae est in altero, sicut et
specie unius catelli et aviculae amoris quodam affectu per-
|
|
|
|