La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Bressius - antroponimo » De magia [TV] p. 446



trahimur in illas, quae tamen timore percussae nos fugiunt
et oderunt.
(XL)
Ad hoc genus pertinent preces et orationes, quibus
pares aut principes quidam sollicitant
, <ubi> nullum habeant
effectum neque rationes vel honestatis et iustitiae praetextus
allegati; quibus interdum plus possunt unius morionis et
scurrae proposita, ut interdum prudentiores per eiusmodi
voces tanquam magis accommoda vincula principum ani-
mos soleant irretire, ut in Iulio III. Pontifice compertum,
qui orantes, deprecantes, lacrimantes abolebat, abiiciebat;
si quis vero uno scommate vel alio lepide post pedum oscula
accessisset, is quaecunque exoptabat impetrare ab illo
poterat.
Ad incantationis ergo artem spectat et eam vinculi
spiritus speciem, quae est per cantus seu carmina, quicquid
tractant oratores faciens ad persuadendum et dissuaden-
dum seu ad movendos affectus; cuius quidem artis alteram
partem praetermiserunt et in sinu magorum seu philoso-
phorum seu versutiorum politicorum latentem esse sinunt,
quam tamen Aristoteles in Rhetorica ad Alexandrum
magna ex parte complexus est, quaeque ad duo capita
considerationis reducitur, alterum quod consideret incanta-
tor quid deceat se et quid sibi conveniat, alterum quid
incantando seu vinciendo placeat, arrideat, eius scilicet
moribus consideratis, statu, complexione, usu, quae omnia
in praesentiarum retexere et adducere non est locus.