La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Mopsus - antroponimo » De magia [TV] p. 447



Tertium vinculorum genus ex visu.


(XLI)
Per visum etiam vincitur spiritus, ut passim quo-
que superius est attactum, dum formae aliter atque aliter
ante oculos obversantur. Hinc fascinationes activae et pas-
sivae ab oculis proficiscuntur et per oculos ingrediuntur
;
unde illud 'Nescio quis oculis teneros mihi fascinat agnos'.
Pulchri quoque species affectum amoris excutit; con-
trarii, abominationis et odii. Et per affectiones animae ac
spiritus aliquid insuper in corpus ipsum, quod sub animae
gubernaculo et spiritus contemperamento consistit, trans-
funditur
. Sunt quoque aliae affectuum species, quae etiam
per oculos accipiuntur atque statim corpus ipsum aliqua
ratione afficiunt; tristibus enim quibusdam vultibus ad
tristitiam et compassionem vel moerorem concitamur, tan-
quam ex causis manifestis.
Sunt alii qui etiam peiores animo atque corpori inge-
runt impressiones per oculos, sed non evidenter per ea
quae nos possimus iudicare, efficacissime tamen movent
per aliqua quae sunt in nobis, nempe per multiplicem spiri-
tum et animam; quandoquidem tametsi una anima in toto
corpore vigeat, et uni praecipue omnia membra submini-
strent, tamen quia spiritu quodam toto totum et anima tota
et universi partes vivificantur, ratio multarum affectio-
num spiritualium referenda est ad aliquid aliud quod co-
gnoscit in nobis et vivit, quod iis rebus afficitur et pertur-
batur, quibus minime nos perturbamur et afficimur. Et
interdum nocentius tangimur et laedimur ab his quorum