|
|
|
|
|
Behemot - antroponimo » Rhegima - antroponimo » De magia [TV] p. 447
Tertium vinculorum genus ex visu.
(XLI) Per visum etiam vincitur spiritus, ut passim quo- que superius est attactum, dum formae aliter atque aliter
ante oculos obversantur. Hinc fascinationes activae et pas- sivae ab oculis proficiscuntur et per oculos ingrediuntur ;
unde illud
'Nescio quis oculis teneros mihi fascinat agnos' .
Pulchri quoque species affectum amoris excutit ; con- trarii, abominationis et odii. Et per affectiones animae ac
spiritus aliquid insuper in corpus ipsum, quod sub animae
gubernaculo et spiritus contemperamento consistit, trans- funditur . Sunt quoque aliae affectuum species, quae etiam
per oculos accipiuntur atque statim corpus ipsum aliqua
ratione afficiunt; tristibus enim quibusdam vultibus ad
tristitiam et compassionem vel moerorem concitamur, tan- quam ex causis manifestis.
Sunt alii qui etiam peiores animo atque corpori inge- runt impressiones per oculos, sed non evidenter per ea
quae nos possimus iudicare, efficacissime tamen movent
per aliqua quae sunt in nobis, nempe per multiplicem spiri- tum et animam; quandoquidem tametsi una anima in toto
corpore vigeat, et uni praecipue omnia membra submini- strent, tamen quia spiritu quodam toto totum et anima tota
et universi partes vivificantur, ratio multarum affectio- num spiritualium referenda est ad aliquid aliud quod co- gnoscit in nobis et vivit, quod iis rebus afficitur et pertur- batur, quibus minime nos perturbamur et afficimur. Et
interdum nocentius tangimur et laedimur ab his quorum
|
|
|
|