La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Walsingame, Francesco - antroponimo » De magia [TV] p. 450


priam imaginationem malint promovere, quos vere existi-
ment surdos et mutos
; et medici haec ipsa referunt ad
maniam et melancholiam, quae ab iisdem somnia vigi-
lantum appellantur
.
(XLIX)
Porro in hoc vinculo neque purum est materiale
illud principium, quod crassissima et importunissima per-
tinacia quorumdam vulgarium medicorum opinatur, neque
purum illud efficiens daemoniaci seu diabolici generis, quod
pro sua parte tuentur quidam Theologi; sed utrumque con-
currit, materialiter quidem humor melancholicus, quem sa-
turnalium daemoniorum popinam seu balneum appellamus,
sed etiam pro causa movente et efficiente spiritus ipse dae-
moniacus, qui cum non sit omnino substantia incorporea,
quandoquidem multis affectibus animalibus iisque gravis-
simis praediti videntur daemones, quamvis substantia spi-
ritualis, cui subtilius et minus sensibus pervium corpus est
a natura tributum, in quo genere animalium dictum est
non pauciores reperiri species, quam sint viventium, com-
positorum et sensibilium. Sicut ergo ad definitum semen
in definito loco congrue expositum definita veluti accurrit
anima, aut ex ipso velut emergens certam animalis for-
mam vel viventis producit et emergere facit, ut ex hoc se-
mine nascatur oliva, ex illo canis, ex illo homo, item in hoc
corpore ita vel ita complexionato commodius nascuntur
haec, commodius vero illa, unde poeta 'Hic segetes, illic
veniunt felicius uvae'
; ita ex certa cordis vel cerebri vel
spiritus animalis temperie et complexione, intemperie vel
perturbatione, quasi in proprio campo et ex proprio semine,