La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Muleasses - antroponimo » De magia [TV] p. 452



eiusmodi miris intentionibus liberis et ordinatis expellun-
tur et extruduntur, concludit eos nihil aliud esse quam
humores; unde aeque possemus dicere suam excellentiam,
quae plurium animas per secessum e corpore abire coëgerit,
ut et animam ipsam etiam humorem seu excrementum
existimet, aut si penuria cibi atque potus cogatur ipse
suam domum et patriam deserere propter medicinae igno-
rantiam et apertorum naturae colorum atque vocum,
existimemus eum nihil aliud esse quam de genere eorum
quae illum expellunt.
Omnibus hisce modis cum contingat vinciri et obli-
gari sensum, medico seu mago maxime insistendum est
circa opus phantasiae; hoc enim est porta et praecipuus
aditus ad actiones et passiones affectusque universos, qui
sunt in animali
; et ex hac alligatione sequitur alligatio
profundioris potentiae, quae est cogitativa.


De vinculo quinto, quod est ex cogitativa.


(l. LI)
Vinculum phantasiae leve per se est, si vinculum
cogitativae vires non conduplicet. Ea enim spectra, quae
idiotae, stulti, creduli et superstiosuli ingenii animum de-
vinciunt et obligant, deridentur, contemnuntur et veluti
inanes umbrae a sobrio et bene nato et disciplinato inge-
nio. Unde omnes operatores sive magi sive medici sive
prophetae sine fide praevia nihil efficiunt, et iuxta fidei
praeviae numeros operantur
. - Hic nos accipimus fidem
iuxta magis universalem rationem, quam a singulis isto-
rum capiatur et ab omnibus. -