La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Melicus - antroponimo » Britannia - toponimo terrestre » De magia [TV] p. 453



(LII)
Haec in quibusdam commovetur tanquam prae-
viis potentiis bene dispositis et ordinatis, a quibusdam
vero tanquam perturbatis; multum vero faciunt ligamenta
quae sunt ex ore diserti, ex specie unde certa dispositio
oriatur et foveatur in imaginatione, quae est sola porta
omnium affectuum internorum et est vinculum vinculo-
rum. Hinc Hippocratis vulgata est sententia, 'efficacissi-
mum medicorum esse illum cui plurimi credunt', et hoc est
quia plurimos vincit aut eloquio aut praesentia aut fama;
et non solum de medico, sed quocunque magiae genere vel
alius sub alio titulo potestatis, si in operante vinciendi
iniciendae imaginationis vix quippiam aliis mediis poterit
promoveri.
(LIII)
Et credunt theologi et concedunt et concionan-
tur de eo qui per se potest omnia facere, quod non poterat
curare eos qui illi non credebant, cuius impotentiae tota
ratio refertur ad imaginationem, quam non potuit vincire;
compatrueles enim, qui noverant humile illius genus et
educationem, spernebant et irridebant medicum et divinum;
unde illud vulgatum 'nemo propheta acceptus in patria'.
Facilius ergo quibusdam vincire est eos, apud quos minus
est notus, ut ex opinione et apparatu fidei, cuius quidem
potentia animae quodammodo se disponit, aperit, explicat,
ac si fenestras aperiat ad solem concipiendum, quas alioqui
occlusas teneret, datur aditus ad eas impressiones quas
ligatoris ars exquirit, incutiendo subsequentia vincula,
quae sunt spes, compassio, timor, amor, odium, indignatio,