La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Melicus - antroponimo » Britannia - toponimo terrestre » De magia [TV] p. 403


tenebrae vero nedum non comprehendunt neque exuperant
neque exaequant lucem, sed mire deficiunt ab illius pro-
portione
.
(th. V.)
Iuxta tres praedictos magiae gradus tres mundi
intelliguntur: archetypus, physicus et rationalis. In arche-
typo est amicitia et lis, in physico ignis et aqua, in ma-
thematico lux et tenebrae. Lux et tenebrae descendunt ab
igne et aqua, ignis et aqua a concordia et discordia; ita-
que primus mundus producit tertium per secundum, et
tertius per secundum reflectitur ad primum
. Praetermissis
istis, quae ad eam, quae superstitiosa habetur, magiam prin-
cipia spectant, quae, qualiacunque sint, indigna sunt vulgo,
ad eorum tantum contemplationem convertemur, quae ad
sapientiae supplementum conducunt, et melioribus inge-
niis sufficere possunt; tametsi nullum magiae genus noti-
cia et cognitione sit indignum, quandoquidem omnis scien-
tia est de genere bonorum, sicut dicit Aristoteles in prooemio
De anima,
cui Thomas cum aliis magis contemplativis
theologis astipulatur
, omnis tamen a profano et scelesto
vulgo et multitudine procul fieri oportet, quandoquidem
nihil ita bonum est, quod per impium et sacrilegum et per