|
|
|
|
|
Malcuth - antroponimo » Basilius - antroponimo » De magia [TV] p. 403
tenebrae vero nedum non comprehendunt neque exuperant
neque exaequant lucem, sed mire deficiunt ab illius pro- portione .
(th. V.) Iuxta tres praedictos magiae gradus tres mundi
intelliguntur: archetypus, physicus et rationalis. In arche- typo est amicitia et lis, in physico ignis et aqua, in ma- thematico lux et tenebrae. Lux et tenebrae descendunt ab
igne et aqua, ignis et aqua a concordia et discordia; ita- que primus mundus producit tertium per secundum, et
tertius per secundum reflectitur ad primum . Praetermissis
istis, quae ad eam, quae superstitiosa habetur, magiam prin- cipia spectant, quae, qualiacunque sint, indigna sunt vulgo,
ad eorum tantum contemplationem convertemur, quae ad
sapientiae supplementum conducunt, et melioribus inge- niis sufficere possunt; tametsi nullum magiae genus noti- cia et cognitione sit indignum, quandoquidem omnis scien- tia est de genere bonorum, sicut dicit Aristoteles in prooemio
De anima,
cui Thomas cum aliis magis contemplativis
theologis astipulatur , omnis tamen a profano et scelesto
vulgo et multitudine procul fieri oportet, quandoquidem
nihil ita bonum est, quod per impium et sacrilegum et per
|
|
|
|