La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Walsingame, Francesco - antroponimo » De magia [TV] p. 404



se scelerosum hominum genus, in perniciem potius quam
in utilitatem consortis generis convertatur.
(th. VI.)
In genere duplex est efficiens: natura et volun-
tas. Voluntas mox triplex est: homo, humana, daemonis et
divina. Natura in proposito est duplex: intrinseca et extrin-
seca. Intrinseca adhuc est duplex: materia seu subiectum,
et forma cum virtute naturali
. Extrinseca quoque duplex:
quae potius naturae effigies dicitur, vestigium et umbra seu
lux, et illa quae manet in re et in superficie subiecti, sicut
lux et calor in sole et in aliis calidis, et illa quae emanat
et effluit e subiecto, sicut lux quae funditur a sole et repe-
ritur in rebus illuminatis, et calor qui cum luce in sole et
reperitur in rebus calefactis. Ex istarum causarum numeri
contemplatione possumus descendere ad diffundendam vir-
tutem seu producendos effectus a prima causa per medias
usque ad proximas et infimas, limitando causam universa-
lem, quae non respicit plus hoc subiectum quam illud, ad
effectum particularem disponendo plus hoc subiectum quam
sit dispositum, quandoquidem stante eadem causa et vir-
tute causae immutabili, pro diversa subiectione et admi-
nistratione materiae contrarii (non solum diversi) produ-
cuntur effectus, unde ex parte principii efficientis sufficit
unum et simplex illud, sicut unus sol, unus calor et una
lux, conversione et aversione, appropinquatione et elon-
gatione, mediate et immediate facit hiemem, aestatem,