La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Bellevilla - toponimo terrestre » Mnemosyne - antroponimo » De magia [TV] p. 405


diversas et contrarias tempestatum et ordinum disposi-
tiones
. Ex eodem etiam materia, si credere volumus his
qui vulgariter nominata elementa invicem transmutabilia
suspicantur, quorum princeps fuit Plato
, qui aliquando una
materia et uno efficiente est contentus ad omnium produc-
tionem
. Sed quicquid sit de operatione respectu primi
operatoris et universalis, sive unum sive plura assumat
materialia principia, quicunque est in genere secundarum
causarum, sive homo sit sive daemon, est quod iuxta mul-
titudinem et varietatem specierum operabilium recognoscat
materias plures, habentes actum seu formam, per quem
possit subiectum fundere aliquid extra se.
(§ VIII.)
Virtutum seu formarum seu accidentium, quae
de subiecto in subiectum deferuntur, aliae sunt manifestae,
ut quae sunt in genere activarum et passivarum qualitatum,
et earum quae immediate consequuntur eas, ut sunt cale-
facere frigefacere, humectare siccare, mollificare indurare,
congregare disgregare
; aliae sunt occultiores iuxta occul-
tos etiam effectus, ut exhilarare contristari, appetitum vel
taedium immittere, timorem et audaciam
, ut sunt motiva
ab extrinsecis speciebus per opus cogitativae in homine et
aestimativae in brutis appellant
, quibus puer seu infans
viso serpente et ovis viso lupo absque alia experientia
concipit imaginem inimicitiae seu timorem mortis seu
destructionis suae
, quorum ratio refertur ad sensum inter-
num, qui sane ex speciebus externis commovetur, mediate