La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Balah - antroponimo » De magia [TV] p. 406



tamen. Natura enim ut dedit esse speciebus, item et appe-
titum unicuique rei conservandi se in praesenti statu
, ita
etiam impressit internum quendam spiritum, seu sensum
dici mavis, rebus omnibus, quo maxime inimica ex qua-
dam superscriptione cognoscant et fugiant, quod non solum
in exemplificatis speciebus esse videmus, sed etiam in
omnibus quae, emortua et manca esse videntur, in quibus
nihilominus inest spiritus praesentem speciem conservare
concupiscens pro viribus omnibus; ipsum in guttis caden-
tibus, quae, ne decidant, conglobantur, et in his quae ce-
ciderunt, quae, ne diffluant et dispergantur, ad centrum
adnituntur et ad globum se suis partibus fulcire nituntur;
item in paleis seu festucis in ignem iniectis et pelliculis
seu membranis, quae subsultant et quodammodo corruptio-
nem suam refugiunt. Hic sensus quidam est in rebus omni-
bus quidem insitus et vita
, quem pro more vulgi non dici-
mus animalem, ad animam particularem referendo, siquidem
neque animalia istae partes possunt appellari, in ordine
tamen universi, quem spiritus unus undique diffusus, atque
sensus ubique et undique pro captu rei sentit tales effectus
et passiones, in rebus omnibus licet contemplari. Sicut enim
anima nostra ex toto corpore totum opus vitae producit
primo et universaliter, mox tamen quamvis tota est in toto
et tota in qualibet parte
, non tamen ideo totum facit ex
toto et totum ex qualibet parte, sed facit videre in oculo,
audire in aure, gustare in ore
(quod si ubique esset ocu-
lus, undique videret, si ubique organa essent omnium sen-