La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Melicus - antroponimo » Britannia - toponimo terrestre » De magia [TV] p. 407


suum, undique omnino sentirent), ita et anima mundi in
toto mundo, ubicunque talem est adepta materiam, ibi tale
producit subiectum et inde tales edit operationes. Quamvis
ergo aequaliter sit ubique, non aequaliter ubique agit, quia
non aequaliter disposita ubique illi materia administratur.
Sic ergo sicut anima tota est in toto corpore, et in ossibus
et in venis et in corde, non magis praesens uni quam al-
teri parti, nec minus praesens uni quam omnibus et omnibus
quam uni, tamen hic facit nervum esse nervum, ibi ve-
nam esse venam, ibi sanguinem esse sanguinem, ibi cor esse
cor
. Et ut istis accidit immutari vel per efficientem extrinse-
cum vel per intrinsecum principium passivum, ita et actum
animae alium atque alium fieri necesse est. Hoc est praeci-
puum principium et radix omnium principiorum, ad red-
dendam causam omnium mirabilium quae sunt in natura,
nempe quod ex parte principii activi, et spiritus seu animae
universalis, nihil est tam inchoatum, mancum et imper-
fectum, tandemque ad oculos opinionis neglectissimum,
quod non possit esse principium magnarum operationum
;
quin immo ut plurimum resolutionem ad huiusmodi fieri
oportet, ut novus quasi mundus generetur ex ipsis. Utut
enim auro similius sit aes quam cinis aeris, et illius per-
fectioni similius quam cinis ex aere, tamen in transmuta-
tione hic cinis aeris propinquior est formae auri quam aes,
ut etiam videmus semina omnia, quae proxima sunt pro-
ducendae speciei, propius accedere ad hoc ut sint species
ipsae, quam aliae species quantumlibet adsimiles et proxi-
mae et cognatae
. Qui aliter credit in aequo est atque
aliquis existimans facilius simiam formari posse in homi-