La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Bellevilla - toponimo terrestre » Mnemosyne - antroponimo » De magia [TV] p. 408



nem, quam semen iniectum in matricem, quod proxime erat
nutrimentum seu panis. Nihilominus tamen similitudinem
et eiusdem speciei formam in omni productione necessarium
est adesse
, ut in artificialibus ab exemplari, quod est in
mente artificis, fit domus et vestis, in productione naturali
ab exemplari
, quod est proximius materiae formandae, pro-
ducuntur et definiuntur rerum species; ut videmus eandem
nutrimenti speciem, idem caelum et aquam et domicilium
converti in substantiam, canis in cane, hominis in homine,
felis in fele, et per idem canis generat canem, homo homi-
nem; ubi apertum est, quod tota discriminis causa est
propter ideam, quae praesentatur ubique naturae genera-
liter et postea limitatur ad hanc et illam speciem, ut haec
est proximior vel illa. Ita et magus quicunque vult perfi-
cere opera similia naturae, est quod praecipue cognoscat
ideale principium, specificum quidem a specie, moxque nu-
merale ad numerum, seu individuale ad individuum. Hinc
illa imaginum fabrica, et materiae ita formatae portio, et
non sine evidenti causa et virtute magi et philosophia con-
firmante effectum, multi maleficia et medicinam exercent
per destinatas quasdam figuras cum certis partibus, vel his
quae aliquam communicationem, participationem habent
cum re maleficianda vel medenda, et ita opus contrahitur
et limitatur ad certum individuum.
Et ex harum rerum experientia, aliis praetermissis ra-
tionibus, manifestum est omnem animam et spiritum
habere quandam continuitatem cum spiritu universi
, ut
non solum ibi intelligatur esse et includi, ubi sentit, ubi
vivificat, sed etiam in immensum per suam essentiam et