La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Borista - antroponimo » De magia [TV] p. 398


ed omnia ad spiritum seu animam in rebus existentem
referuntur; et haec proprie vocatur magia naturalis
.
Quinto cum his adduntur verba, cantus, rationes numero-
rum et temporum, imagines, figurae, sigilla, characteres
seu litterae; et haec etiam est magia media inter naturalem
et extranaturalem vel supra, quae proprie magia mathe-
mathica inscriberetur
, et nomine occultae philoso-
phiae magis congrue inscriberetur. Sexto si isti accessat
cultus seu invocatio intelligentiarum et efficientum exte-
riorum seu superiorum, cum orationibus, consecrationibus,
fumigiis, sacrificiis, certis habitibus et ceremoniis ad Deos,
daemones et heroas, tunc vel fit ad finem contrahendi
spiritus in se ipso, cuius ipse fiat vas et instrumentum, ut
appareat sapiens rerum, quam tamen sapientiam facile
pharmaco unâ cum spiritu possit evacuare
; et haec est ma-
gia desperatorum, qui fiunt vasa malorum daemonum,
quae per Artem notoriam exaucupatur: aut est ad finem
imperandi et praecipiendi daemonibus inferioribus cum
authoritate superiorum daemonum principum, hos quidem
colendo et alliciendo, illos vero coniurando et adiurando,
constringendo; et haec magia est transnaturalis seu
metaphysica, et proprio nomine appellatur θεουργία.
Septimo aut est adiuratio seu invocatio, non ad daemonas
et heroas, sed per istos ad hominum defunctorum animas
acciendas, per eorum cadavera vel cadaverum partes ad
oraculum aliquod suscipiendum, divinandum, cognoscen-
dum de rebus absentibus et futuris; et haec species a ma-