La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Melicus - antroponimo » Britannia - toponimo terrestre » De magia [TV] p. 409



substantiam sit diffusus, ut multi Platonicorum et Pytha-
goricorum senserunt
. Hinc est quod species distantissimas
visu apprehendit subito absque motu, absque hoc videlicet
quod progrediatur oculus vel aliquid oculi repente ad stel-
las, vel repente a stellis ad oculum. Porro animus ipse
cum sua virtute praesens est quodammodo universo, ut-
pote talis substantia, quae non est inclusa corpori per
ipsam viventi, quamvis eidem obligata, adstricta
. Itaque
certis remotis impedimentis, statim subitoque praesentes
habet species remotissimas, quae non per motum illi coniun-
guntur, ut nemo inficiabitur; ergo et per praesentiam
quandam. Ipsum et experientia docet in ipsis, qui abscisso
naso novum sibi ex aliena carne succrescere fecerunt mem-
brum; siquidem obeunte diem illo cuius erat caro, iuxta
modum quo putrescit corpus illius, etiam mutuatus nasus
ille putrescit. Hinc manifestum est animam plus se dif-
fundere extra corpus, per totum horizontem suae naturae
.
Hinc accidit ut non solum sua membra cognoscat, sed etiam
omnia cum quibus aliquem usum et participationem et
communionem contraxit. Neque est argumentum quod stu-
pidi adducunt, carentes vero philosophiae principio, quod
alio tacto aliud non sentit; quod sane uno modo est verum,
distinguendo speciem a specie, individuum ab individuo,
falsum autem est distinguendo partem a parte. Sicut enim
si quis perstrinxerit digitum vel acu pupugerit unam cor-
poris partem, totum subinde corpus turbabitur secundum
omnia membra, non secundum illam solum partem, licet ab
illa parte solum
; (XIV thes.) ita cum animus cuiusque unius