La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Regomer - antroponimo » De magia [TV] p. 410



continuationem habeat cum anima universi, non sequitur ea
impossibilitas, quae fertur in corporibus, quae non se mutuo
penetrent
; siquidem in substantiis spiritalibus huiusmodi
alia est ratio, veluti si innumerae lampades sint accensae,
quae concurrunt in virtutem unius luminis, non accidit
ut alia alius lumen impediat vel retundat vel excludat
.
Simile de multis vocibus simul per eundem aërem diffusis,
item de multis radiis visualibus, ut more vulgi loquamur,
quia ad idem visibile totum concipiendum explicantur, ubi
omnes per idem medium penetrant, et alii oblique et recte,
et non propterea alii alios obtundunt
: ita innumerabiles
spiritus et animae per idem spacium diffusae non se im-
pediunt, ita ut diffusio unius diffusionem infinitarum alia-
rum impediat.
Talis virtus cum sit non solum animae, sed et acci-
dentium quorundam, sicut vocis, lucis, visus, ea ratione
qua anima est tota in toto et qualibet parte corporis, et tota
circa se extra corpus suum totas species longe sepositas
atque diversas apprehendit, signum est quod secundum
actum primum et substantiam non est inclusa corpori, non
est videlicet circumscriptive in corpore
, sed definitive tan-
tum ad actus secundos in ipso et secundum ipsum expli-
candos. Ecce principium quo innumerabilium effectuum,
qui admirationem faciunt, causa adducitur, ratio et virtus
inquiritur; neque deterioris conditionis debet esse anima et
substantia haec divina, quam accidentia quae procedunt
ab ipsa tanquam eius effectus, vestigia et umbrae
. Si
inquam vox operatur extra proprium corpus, in quo ena-
scitur, et est tota in innumerabilibus auribus circumcirca,